monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 16, 6
Si autem quaeris bessis quid significet, et in principiis huius opusculi de calculis diximus, et hunc breviter repetimus. Tanto minus est bessis ab integra hora, quantum VIII a XII, XX a XXX, X a XV; tertia enim parte subtracta, quoties duae solum remanent, ipsae duae partes bessis, ipsa tertia triens nuncupatur. Errant ergo qui lunam tricenis diebus tantum spatii coelestis, quantum CCCLX et V solem percurrere dicunt, cum manifesta veritas prodat quod et supra perstrinximus, lunam XXVII diebus et tertia diei parte tantum conficere cursum, quantum CCCLXV diebus et quarta diei parte constat conficere solem, et quantum spatii in uno suo mense lunam, tantum in tredecim suis solis explere circuitum.